Gefunden 682 Ergebnisse für: Ovi
Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino. (Liber Leviticus 22, 27)
Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis. (Liber Leviticus 22, 28)
Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. (Liber Leviticus 26, 10)
Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. (Liber Leviticus 27, 26)
Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. (Liber Leviticus 27, 32)
Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur. (Liber Numeri 2, 31)
Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. (Liber Numeri 10, 25)
Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)
numquid ovium et boum multitudo cædetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? (Liber Numeri 11, 22)
et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus: (Liber Numeri 15, 3)
Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)
Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom: (Liber Numeri 20, 22)