Gefunden 30 Ergebnisse für: Orbem
et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. (Prophetia Danielis 3, 45)
eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. (Actus Apostolorum 17, 31)
Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. (Epistula ad Hebraeos 1, 6)
Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)
quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. (Apocalypsis Ioannis 3, 10)
Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. (Apocalypsis Ioannis 12, 9)