Mosaico decorativo

Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or

  • Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus. (Liber Ieremiae 48, 4)

  • Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt. (Liber Ieremiae 48, 5)

  • Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles. (Liber Ieremiae 48, 9)

  • Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. (Liber Ieremiae 48, 11)

  • Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident. (Liber Ieremiae 48, 12)

  • Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum? (Liber Ieremiae 48, 14)

  • Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? (Liber Ieremiae 48, 17)

  • Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te: dissipavit munitiones tuas. (Liber Ieremiae 48, 18)

  • Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 25)

  • Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. (Liber Ieremiae 48, 28)

  • Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. (Liber Ieremiae 48, 29)

  • de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare ; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit. (Liber Ieremiae 48, 32)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina