Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus, (Liber Genesis 43, 19)
locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas: (Liber Genesis 43, 20)
quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus. (Liber Genesis 43, 21)
Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. (Liber Genesis 43, 24)
Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram. (Liber Genesis 43, 26)
Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum. (Liber Genesis 43, 28)
Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium) (Liber Genesis 43, 32)
sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur nimis, (Liber Genesis 43, 33)
sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. (Liber Genesis 43, 34)
Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. (Liber Genesis 44, 1)
Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. (Liber Genesis 44, 2)
Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. (Liber Genesis 44, 3)