Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus (Liber Iudicum 3, 21)
tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt. (Liber Iudicum 3, 22)
per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores cœnaculi, atque dixerunt: Forsitan purgat alvum in æstivo cubiculo. (Liber Iudicum 3, 24)
Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem: et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum. (Liber Iudicum 3, 25)
Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath: (Liber Iudicum 3, 26)
Qui dixit ad eos: Sequimini me: tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quæ transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam: (Liber Iudicum 3, 28)
sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. (Liber Iudicum 3, 29)
Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, (Liber Iudicum 4, 1)
et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium. (Liber Iudicum 4, 2)
Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore. (Liber Iudicum 4, 4)
Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon: (Liber Iudicum 4, 6)
ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua. (Liber Iudicum 4, 7)