Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum: (Liber Deuteronomii 32, 17)
Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. (Liber Deuteronomii 32, 18)
Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. (Liber Deuteronomii 32, 20)
Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. (Liber Deuteronomii 32, 22)
Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. (Liber Deuteronomii 32, 24)
Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene. (Liber Deuteronomii 32, 25)
Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. (Liber Deuteronomii 32, 26)
Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. (Liber Deuteronomii 32, 27)
Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. (Liber Deuteronomii 32, 31)
De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ: uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. (Liber Deuteronomii 32, 32)
Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. (Liber Deuteronomii 32, 33)
Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. (Liber Deuteronomii 32, 35)