Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos. (Liber Deuteronomii 1, 8)
Dixique vobis illo in tempore: (Liber Deuteronomii 1, 9)
(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.) (Liber Deuteronomii 1, 11)
Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. (Liber Deuteronomii 1, 13)
Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, (Liber Deuteronomii 1, 19)
dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis: (Liber Deuteronomii 1, 20)
murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret. (Liber Deuteronomii 1, 27)
Quo ascendemus? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ: filios Enacim vidimus ibi. (Liber Deuteronomii 1, 28)
Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus. (Liber Deuteronomii 1, 30)
Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. (Liber Deuteronomii 1, 31)
qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. (Liber Deuteronomii 1, 33)
Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait: (Liber Deuteronomii 1, 34)