Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. (Liber Numeri 10, 7)
Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)
Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester. (Liber Numeri 10, 10)
Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. (Liber Numeri 10, 14)
In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar. (Liber Numeri 10, 15)
Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. (Liber Numeri 10, 17)
Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. (Liber Numeri 10, 18)
In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 10, 19)
Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. (Liber Numeri 10, 20)
Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. (Liber Numeri 10, 21)
Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. (Liber Numeri 10, 22)
In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 10, 23)