Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. (Epistula ad Hebraeos 6, 9)
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)
Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, (Epistula ad Hebraeos 6, 13)
Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. (Epistula ad Hebraeos 6, 16)
ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, (Epistula ad Hebraeos 6, 18)
quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, (Epistula ad Hebraeos 6, 19)
ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. (Epistula ad Hebraeos 6, 20)
Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. (Epistula ad Hebraeos 7, 7)
Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. (Epistula ad Hebraeos 7, 8)
Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)
Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. (Epistula ad Hebraeos 7, 14)
Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. (Epistula ad Hebraeos 7, 17)