Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, (Epistula II ad Corinthios 10, 15)
etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari. (Epistula II ad Corinthios 10, 16)
Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. (Epistula II ad Corinthios 10, 17)
Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me: (Epistula II ad Corinthios 11, 1)
æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. (Epistula II ad Corinthios 11, 2)
Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. (Epistula II ad Corinthios 11, 3)
Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. (Epistula II ad Corinthios 11, 10)
Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. (Epistula II ad Corinthios 11, 12)
Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. (Epistula II ad Corinthios 11, 15)
Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), (Epistula II ad Corinthios 11, 16)
quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. (Epistula II ad Corinthios 11, 17)
Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. (Epistula II ad Corinthios 11, 18)