Mosaico decorativo

Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or

  • qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. (Actus Apostolorum 7, 53)

  • Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. (Actus Apostolorum 7, 54)

  • Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. (Actus Apostolorum 7, 55)

  • Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. (Actus Apostolorum 7, 59)

  • Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. (Actus Apostolorum 8, 2)

  • Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. (Actus Apostolorum 8, 7)

  • Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. (Actus Apostolorum 8, 11)

  • Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: (Actus Apostolorum 8, 15)

  • nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. (Actus Apostolorum 8, 16)

  • Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, (Actus Apostolorum 8, 18)

  • Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. (Actus Apostolorum 8, 21)

  • Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. (Actus Apostolorum 8, 22)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina