Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 14)
Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)
Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)
Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)
dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 2)
et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 8)
Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)
Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)
Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 18)
et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 2)
Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 4)
Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ; (Evangelium secundum Matthaeum 3, 5)