Gefunden 16965 Ergebnisse für: Or
Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros. (Prophetia Zachariae 1, 20)
Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam. (Prophetia Zachariae 1, 21)
Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. (Prophetia Zachariae 2, 1)
et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. (Prophetia Zachariae 2, 4)
Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. (Prophetia Zachariae 2, 5)
O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 6)
quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: (Prophetia Zachariae 2, 8)
Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)
Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan ! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem ! numquid non iste torris est erutus de igne? (Prophetia Zachariae 3, 2)
Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. (Prophetia Zachariae 3, 3)
Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. (Prophetia Zachariae 3, 4)
Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. (Prophetia Zachariae 3, 8)