Gefunden 1207 Ergebnisse für: Ope
cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 9)
Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 11)
exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 17)
neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 8)
Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 10)
Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 11)
Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 12)
sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. (Epistula I ad Timotheum 2, 10)
in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. (Epistula I ad Timotheum 5, 18)
bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, (Epistula I ad Timotheum 6, 18)
qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. (Epistula II ad Timotheum 1, 9)
