Gefunden 1207 Ergebnisse für: Ope
Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. (Epistula ad Romanos 7, 15)
Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 17)
Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 20)
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. (Epistula ad Romanos 8, 28)
non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, (Epistula ad Romanos 9, 12)
Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, (Epistula ad Romanos 9, 32)
Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)
Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. (Epistula ad Romanos 11, 6)
nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: (Epistula ad Romanos 13, 3)
Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)
Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)
Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. (Epistula ad Romanos 15, 3)
