Gefunden 1207 Ergebnisse für: Ope
In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quærent: (Liber Ieremiae 50, 4)
Vana sunt opera, et risu digna: in tempore visitationis suæ peribunt. (Liber Ieremiae 51, 18)
Ascendit super Babylonem mare: multitudine fluctuum ejus operta est. (Liber Ieremiae 51, 42)
Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini. (Liber Ieremiae 51, 51)
Samech. Operuisti in furore, et percussisti nos ; occidisti, nec pepercisti. (Lamentationes 3, 43)
Thau. Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. (Lamentationes 3, 64)
Thau. Completa est iniquitas tua, filia Sion: non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua. (Lamentationes 4, 22)
et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)
Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus: (Liber Baruch 2, 4)
Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis, (Liber Baruch 2, 9)
Sic dicit Dominus: Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris. (Liber Baruch 2, 21)
Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniæ, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem, (Liber Baruch 2, 22)