Gefunden 1207 Ergebnisse für: Ope
Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. (Liber Ecclesiasticus 10, 6)
Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. (Liber Ecclesiasticus 10, 29)
Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. (Liber Ecclesiasticus 10, 30)
In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 4)
Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. (Liber Ecclesiasticus 11, 21)
Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo. (Liber Ecclesiasticus 11, 22)
Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 29)
Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. (Liber Ecclesiasticus 14, 17)
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. (Liber Ecclesiasticus 14, 20)
Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo. (Liber Ecclesiasticus 14, 21)
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. (Liber Ecclesiasticus 16, 13)