Gefunden 1207 Ergebnisse für: Ope
Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)
Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. (Liber Proverbiorum 16, 11)
Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. (Liber Proverbiorum 18, 9)
Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. (Liber Proverbiorum 20, 11)
Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. (Liber Proverbiorum 21, 15)
Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. (Liber Proverbiorum 21, 24)
Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari. (Liber Proverbiorum 21, 25)
Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. (Liber Proverbiorum 22, 2)
si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo? (Liber Proverbiorum 22, 27)
Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. (Liber Proverbiorum 22, 29)
Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. (Liber Proverbiorum 23, 5)
Si dixeris: Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. (Liber Proverbiorum 24, 12)