Gefunden 605 Ergebnisse für: Omnibus

  • Et exquisivit Dominum in diebus Zachariæ intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus. (Liber II Paralipomenon 26, 5)

  • Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 28, 24)

  • In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 25)

  • Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis, (Liber II Paralipomenon 29, 18)

  • Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit eas subter ad occidentem urbis David: in omnibus operibus suis fecit prospere quæ voluit. (Liber II Paralipomenon 32, 30)

  • Et post hæc holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini quæ erant consecratæ, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino. (Liber Esdrae 3, 5)

  • Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum. (Liber Esdrae 4, 5)

  • et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis, (Liber Esdrae 7, 21)

  • Et missa est vox in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem: (Liber Esdrae 10, 7)

  • Factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos, (Liber Nehemiae 4, 12)

  • Et tu justus es in omnibus quæ venerunt super nos : quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus. (Liber Nehemiae 9, 33)

  • Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus, et scribimus : et signant principes nostri, Levitæ nostri, et sacerdotes nostri. (Liber Nehemiae 9, 38)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina