Gefunden 958 Ergebnisse für: Omnia
Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, (Liber Exodus 40, 31)
Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. (Liber Exodus 40, 33)
dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis: (Liber Leviticus 1, 12)
intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. (Liber Leviticus 1, 13)
Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt: (Liber Leviticus 4, 8)
reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. (Liber Leviticus 6, 5)
Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. (Liber Leviticus 8, 11)
tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, (Liber Leviticus 8, 27)
Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni, (Liber Leviticus 9, 13)
vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi. (Liber Leviticus 10, 7)
doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi. (Liber Leviticus 10, 11)
Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 28)