Gefunden 958 Ergebnisse für: Omnia
Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. (Liber Sapientiae 1, 14)
Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens, (Liber Sapientiae 5, 9)
Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ; (Liber Sapientiae 7, 11)
humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. (Liber Sapientiae 7, 23)
Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. (Liber Sapientiae 8, 1)
Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)
Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, (Liber Sapientiae 9, 1)
scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. (Liber Sapientiae 9, 11)
et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. (Liber Sapientiae 10, 2)
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 21)
Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. (Liber Sapientiae 11, 24)