Gefunden 1472 Ergebnisse für: Omnes
Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat. (Liber Iudith 10, 9)
Erant autem omnes fatigati a vino, (Liber Iudith 13, 2)
Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum: quoniam sperabant eam jam non esse venturam. (Liber Iudith 13, 15)
Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi: illa autem ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent, (Liber Iudith 13, 16)
Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. (Liber Iudith 13, 21)
Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde. (Liber Iudith 14, 17)
Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites: filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent. (Liber Iudith 15, 4)
Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël. (Liber Iudith 15, 5)
Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum. (Liber Iudith 15, 8)
Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri: (Liber Iudith 15, 10)
Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis. (Liber Iudith 15, 15)
Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. (Liber Iudith 16, 22)