Gefunden 1472 Ergebnisse für: Omnes
sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël. (Liber I Regum 14, 24)
Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 25)
Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 30)
et plantavit lucum : et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 33)
Misit Achab ad omnes filios Israël, et congregavit prophetas in monte Carmeli. (Liber I Regum 18, 20)
Vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ, et ait : Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui. (Liber I Regum 20, 7)
Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum : Non audias, neque acquiescas illi. (Liber I Regum 20, 8)
Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum : et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia. (Liber I Regum 20, 15)
Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait : Audite, populi omnes. (Liber I Regum 22, 28)
Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis. (Liber II Regum 3, 21)
Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumæos qui eum circumdederant, et principes curruum: populus autem fugit in tabernacula sua. (Liber II Regum 8, 21)
Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum: Justi estis: si ego conjuravi contra dominum meum et interfeci eum, quis percussit omnes hos? (Liber II Regum 10, 9)