Gefunden 578 Ergebnisse für: Nunc
Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum: (Liber I Maccabaeorum 10, 27)
Et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis: (Liber I Maccabaeorum 10, 29)
et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te. (Liber I Maccabaeorum 10, 54)
Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)
Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 71)
et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi? (Liber I Maccabaeorum 10, 73)
Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri. (Liber I Maccabaeorum 11, 37)
Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus. (Liber I Maccabaeorum 11, 43)
Et nunc benefacietis respondentes nobis ad hæc. (Liber I Maccabaeorum 12, 18)
Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra. (Liber I Maccabaeorum 12, 22)
et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
Non habent principem et adjuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 54)
