Gefunden 392 Ergebnisse für: Numquid
Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? (Liber Ieremiae 13, 21)
Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio. (Liber Ieremiae 14, 19)
Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc. (Liber Ieremiae 14, 22)
Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs? (Liber Ieremiae 15, 12)
Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? (Liber Ieremiae 16, 20)
Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël. (Liber Ieremiae 18, 6)
Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes? (Liber Ieremiae 18, 14)
Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. (Liber Ieremiae 18, 20)
Numquid regnabis quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei? (Liber Ieremiae 22, 15)
Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus. (Liber Ieremiae 22, 16)
Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? (Liber Ieremiae 22, 28)
Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 24)
