Gefunden 563 Ergebnisse für: Nobis
dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. (Evangelium secundum Lucam 4, 34)
diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. (Evangelium secundum Lucam 7, 5)
Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. (Evangelium secundum Lucam 7, 16)
Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)
Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 10, 11)
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. (Evangelium secundum Lucam 10, 17)
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. (Evangelium secundum Lucam 11, 3)
Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. (Evangelium secundum Lucam 11, 4)
Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. (Evangelium secundum Lucam 11, 45)
Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: (Evangelium secundum Lucam 13, 25)
Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. (Evangelium secundum Lucam 17, 5)
et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? (Evangelium secundum Lucam 20, 2)
