Gefunden 563 Ergebnisse für: Nobis
et dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas. (Liber I Maccabaeorum 13, 46)
Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac lætitia: et gavisi sumus in introitu eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 21)
Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. (Liber I Maccabaeorum 15, 20)
Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno. (Liber II Maccabaeorum 1, 7)
Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. (Liber II Maccabaeorum 1, 20)
Similiter autem et Judas ea quæ deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. (Liber II Maccabaeorum 2, 14)
Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. (Liber II Maccabaeorum 2, 27)
Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt: ita æstimandum est et in nobis. (Liber II Maccabaeorum 2, 30)
ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet. (Liber II Maccabaeorum 6, 15)
Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit. (Liber II Maccabaeorum 6, 16)
Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem. (Liber II Maccabaeorum 6, 17)
