Gefunden 690 Ergebnisse für: Nob
Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis. (Liber Iudicum 9, 8)
Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. (Liber Iudicum 9, 12)
Dixeruntque filii Israël ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos. (Liber Iudicum 10, 15)
Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon cœperit dimicare, erit dux populi Galaad. (Liber Iudicum 10, 18)
Dixeruntque principes Galaad ad Jephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. (Liber Iudicum 11, 8)
Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset. (Liber Iudicum 13, 23)
Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis. (Liber Iudicum 15, 11)
Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra. (Liber Iudicum 18, 10)
Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël? (Liber Iudicum 18, 19)
Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis? (Liber Iudicum 21, 3)
et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israël. (Liber Iudicum 21, 17)
Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. (Liber I Samuelis 2, 30)
