Gefunden 13039 Ergebnisse für: No
Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, (Epistula ad Romanos 12, 6)
Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono: (Epistula ad Romanos 12, 9)
caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes: (Epistula ad Romanos 12, 10)
sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: (Epistula ad Romanos 12, 11)
Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. (Epistula ad Romanos 12, 14)
idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: (Epistula ad Romanos 12, 16)
nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. (Epistula ad Romanos 12, 17)
non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. (Epistula ad Romanos 12, 21)
Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. (Epistula ad Romanos 13, 1)
nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: (Epistula ad Romanos 13, 3)
Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. (Epistula ad Romanos 13, 4)