Gefunden 13039 Ergebnisse für: No
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. (Actus Apostolorum 19, 8)
Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. (Actus Apostolorum 19, 9)
Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, (Actus Apostolorum 19, 11)
Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. (Actus Apostolorum 19, 13)
Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? (Actus Apostolorum 19, 15)
Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu. (Actus Apostolorum 19, 17)
Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. (Actus Apostolorum 19, 23)
Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum: (Actus Apostolorum 19, 24)
quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio: (Actus Apostolorum 19, 25)
et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. (Actus Apostolorum 19, 26)
Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit. (Actus Apostolorum 19, 27)
Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. (Actus Apostolorum 19, 29)