Gefunden 13039 Ergebnisse für: No
Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit. (Evangelium secundum Ioannem 20, 5)
et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 7)
nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. (Evangelium secundum Ioannem 20, 9)
Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est. (Evangelium secundum Ioannem 20, 14)
Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. (Evangelium secundum Ioannem 20, 20)
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)
Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. (Evangelium secundum Ioannem 20, 25)
Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)
Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. (Evangelium secundum Ioannem 20, 29)
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)
Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 31)