Gefunden 13039 Ergebnisse für: No
Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit. (Liber Leviticus 17, 14)
Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam. (Liber Leviticus 17, 16)
juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. (Liber Leviticus 18, 3)
Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 6)
Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. (Liber Leviticus 18, 7)
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. (Liber Leviticus 18, 8)
Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 9)
Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est. (Liber Leviticus 18, 10)
Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 11)
Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. (Liber Leviticus 18, 12)
Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ. (Liber Leviticus 18, 13)
Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. (Liber Leviticus 18, 14)