Mosaico decorativo

Gefunden 13039 Ergebnisse für: No

  • Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. (Liber Exodus 22, 29)

  • Viri sancti eritis mihi : carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus. (Liber Exodus 22, 31)

  • Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. (Liber Exodus 23, 1)

  • Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. (Liber Exodus 23, 2)

  • Pauperis quoque non misereberis in judicio. (Liber Exodus 23, 3)

  • Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. (Liber Exodus 23, 4)

  • Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. (Liber Exodus 23, 5)

  • Non declinabis in judicium pauperis. (Liber Exodus 23, 6)

  • Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium. (Liber Exodus 23, 7)

  • Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. (Liber Exodus 23, 9)

  • anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)

  • Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. (Liber Exodus 23, 13)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina