Gefunden 13039 Ergebnisse für: No
quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem: (Liber Deuteronomii 22, 14)
imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis: (Liber Deuteronomii 22, 17)
condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Deuteronomii 22, 19)
Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas, (Liber Deuteronomii 22, 20)
educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)
Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit: (Liber Deuteronomii 22, 28)
dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ. (Liber Deuteronomii 22, 29)
Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus. (Liber Deuteronomii 22, 30)
Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. (Liber Deuteronomii 23, 1)
Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. (Liber Deuteronomii 23, 2)
Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum: (Liber Deuteronomii 23, 3)
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi: (Liber Deuteronomii 23, 4)