Gefunden 13039 Ergebnisse für: No
Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt: (Liber Deuteronomii 6, 14)
Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. (Liber Deuteronomii 6, 16)
Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis? (Liber Deuteronomii 6, 20)
dices ei: Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti: (Liber Deuteronomii 6, 21)
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro, (Liber Deuteronomii 6, 22)
et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris. (Liber Deuteronomii 6, 23)
Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie. (Liber Deuteronomii 6, 24)
Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis. (Liber Deuteronomii 6, 25)
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum, (Liber Deuteronomii 7, 2)
neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo: (Liber Deuteronomii 7, 3)
quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. (Liber Deuteronomii 7, 6)
Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores: (Liber Deuteronomii 7, 7)