Gefunden 13039 Ergebnisse für: No
Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. (Liber Numeri 10, 30)
Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. (Liber Numeri 10, 31)
Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. (Liber Numeri 10, 32)
Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. (Liber Numeri 11, 3)
Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? (Liber Numeri 11, 4)
recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cepe, et allia. (Liber Numeri 11, 5)
Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. (Liber Numeri 11, 6)
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. (Liber Numeri 11, 9)
et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? (Liber Numeri 11, 11)
Unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus. (Liber Numeri 11, 13)
Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi. (Liber Numeri 11, 14)
Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, (Liber Numeri 11, 16)