Gefunden 13039 Ergebnisse für: No
vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. (Epistula Iudae 1, 21)
Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, (Epistula Iudae 1, 24)
soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen. (Epistula Iudae 1, 25)
et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, (Apocalypsis Ioannis 1, 5)
et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 1, 6)
Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu: (Apocalypsis Ioannis 1, 9)
et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum: (Apocalypsis Ioannis 1, 15)
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus, (Apocalypsis Ioannis 1, 17)
Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: (Apocalypsis Ioannis 2, 2)
et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. (Apocalypsis Ioannis 2, 3)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. (Apocalypsis Ioannis 2, 7)
Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit: (Apocalypsis Ioannis 2, 8)