Mosaico decorativo

Gefunden 13039 Ergebnisse für: No

  • Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. (Epistula ad Hebraeos 10, 34)

  • Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 10, 35)

  • Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. (Epistula ad Hebraeos 10, 37)

  • Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. (Epistula ad Hebraeos 10, 38)

  • Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. (Epistula ad Hebraeos 10, 39)

  • Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. (Epistula ad Hebraeos 11, 1)

  • Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)

  • Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. (Epistula ad Hebraeos 11, 7)

  • Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. (Epistula ad Hebraeos 11, 12)

  • Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. (Epistula ad Hebraeos 11, 13)

  • nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. (Epistula ad Hebraeos 11, 16)

  • Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. (Epistula ad Hebraeos 11, 23)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina