Gefunden 13039 Ergebnisse für: No
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. (Epistula I ad Timotheum 4, 3)
Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
viduas honora, quæ vere viduæ sunt. (Epistula I ad Timotheum 5, 3)
Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. (Epistula I ad Timotheum 5, 5)
Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. (Epistula I ad Timotheum 5, 8)
Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, (Epistula I ad Timotheum 5, 9)
simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. (Epistula I ad Timotheum 5, 13)
Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. (Epistula I ad Timotheum 5, 16)
Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. (Epistula I ad Timotheum 5, 17)
Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. (Epistula I ad Timotheum 5, 18)
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. (Epistula I ad Timotheum 5, 19)
Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. (Epistula I ad Timotheum 5, 23)