Gefunden 15064 Ergebnisse für: Né
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. (Liber Genesis 1, 2)
Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. (Liber Genesis 1, 4)
Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. (Liber Genesis 1, 5)
Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. (Liber Genesis 1, 8)
Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 10)
Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 11)
Et factum est vespere et mane, dies tertius. (Liber Genesis 1, 13)
ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 15)
et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 18)
Et factum est vespere et mane, dies quartus. (Liber Genesis 1, 19)
Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 21)
Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. (Liber Genesis 1, 22)