Gefunden 222 Ergebnisse für: Mot
Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. (Liber I Maccabaeorum 6, 8)
exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est prælium a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 9, 13)
Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium: (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate. (Liber I Maccabaeorum 13, 44)
et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat. (Liber II Maccabaeorum 4, 11)
Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem prælatus est Cypriis. (Liber II Maccabaeorum 4, 29)
et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. (Liber II Maccabaeorum 5, 3)
Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus, (Liber II Maccabaeorum 6, 21)
Et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt: et plures prædas diviserunt, æquam portionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et senioribus facientes. (Liber II Maccabaeorum 8, 30)
et Philarchen, qui cum Timotheo erat, interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Judæos afflixerat. (Liber II Maccabaeorum 8, 32)
Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit quæ erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt. (Liber II Maccabaeorum 9, 3)
At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judæam capturus. (Liber II Maccabaeorum 10, 24)