Gefunden 49 Ergebnisse für: Misi
Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram: et tu non invenisti eam. (Liber Genesis 38, 23)
Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? (Liber Numeri 22, 37)
Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? (Liber Numeri 32, 8)
Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis. (Liber Deuteronomii 1, 23)
Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens: (Liber Deuteronomii 2, 26)
Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis meæ, interficiat me. (Liber II Samuelis 14, 32)
Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum : ideo misi tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me. (Liber I Regum 15, 19)
Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum. (Liber II Regum 17, 13)
Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum, (Liber II Paralipomenon 2, 13)
Fœdus inter me et te est ; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël, facias eum a me recedere. (Liber II Paralipomenon 16, 3)
Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Jarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes: et Jojarib, et Elnathan sapientes. (Liber Esdrae 8, 16)
Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiæ loco, et posui in ore eorum verba, quæ loquerentur ad Eddo, et fratres ejus Nathinæos in loco Chasphiæ, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. (Liber Esdrae 8, 17)
