Gefunden 1191 Ergebnisse für: Mihi
Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam. (Liber Ecclesiasticus 33, 18)
Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. (Liber Ecclesiasticus 38, 23)
Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi, (Liber Ecclesiasticus 51, 2)
et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor. (Liber Ecclesiasticus 51, 3)
Danti mihi sapientiam dabo gloriam: (Liber Ecclesiasticus 51, 23)
Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum. (Liber Ecclesiasticus 51, 30)
Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. (Liber Ecclesiasticus 51, 35)
Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui. (Liber Isaiae 1, 11)
Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt cœtus vestri. (Liber Isaiae 1, 13)
Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens. (Liber Isaiae 1, 14)
Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. (Liber Isaiae 6, 5)
Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ: (Liber Isaiae 8, 2)