Gefunden 749 Ergebnisse für: Meo
Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? (Liber Ieremiae 49, 19)
Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? (Liber Ieremiae 50, 44)
Nun. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. (Lamentationes 1, 14)
Samech. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda. (Lamentationes 1, 15)
Coph. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam. (Lamentationes 1, 19)
Beth. Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore. (Lamentationes 3, 5)
He. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. (Lamentationes 3, 14)
Vau. Et fregit ad numerum dentes meos ; cibavit me cinere. (Lamentationes 3, 16)
Zain. Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo. (Lamentationes 3, 21)
Coph. Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus. (Lamentationes 3, 56)
Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus. (Liber Baruch 4, 10)
Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. (Liber Baruch 4, 12)
