Gefunden 912 Ergebnisse für: Mei
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. (Liber Psalmorum 21, 16)
Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te. (Liber Psalmorum 21, 23)
Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur. (Liber Psalmorum 24, 3)
Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. (Liber Psalmorum 24, 7)
Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. (Liber Psalmorum 24, 15)
Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. (Liber Psalmorum 24, 16)
Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me. (Liber Psalmorum 24, 17)
Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei. (Liber Psalmorum 25, 11)
Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. (Liber Psalmorum 26, 2)
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me. (Liber Psalmorum 26, 7)
Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus. (Liber Psalmorum 29, 11)
Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. (Liber Psalmorum 30, 10)
