Gefunden 912 Ergebnisse für: Mei
Agnosco enim servus tuus peccatum meum: et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. (Liber II Samuelis 19, 20)
Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini? (Liber II Samuelis 19, 21)
Et ait rex Semei: Non morieris. Juravitque ei. (Liber II Samuelis 19, 23)
Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ: quid ergo habeo justæ querelæ? aut quid possum ultra vociferari ad regem? (Liber II Samuelis 19, 28)
Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi? (Liber II Samuelis 19, 35)
sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chamaam: ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur. (Liber II Samuelis 19, 37)
Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. (Liber II Samuelis 22, 4)
Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei. (Liber II Samuelis 22, 37)
Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis. (Liber II Samuelis 22, 39)
Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in caput gentium: populus quem ignoro serviet mihi. (Liber II Samuelis 22, 44)
Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 49)
Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi? (Liber II Samuelis 24, 3)
