Gefunden 1481 Ergebnisse für: Mea
Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. (Liber Iob 16, 17)
Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. (Liber Iob 17, 7)
Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. (Liber Iob 17, 13)
Putredini dixi: Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus. (Liber Iob 17, 14)
Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? (Liber Iob 17, 15)
In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi? (Liber Iob 17, 16)
Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? (Liber Iob 19, 2)
Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea. (Liber Iob 19, 4)
Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. (Liber Iob 19, 8)
Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. (Liber Iob 19, 9)
Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. (Liber Iob 19, 10)
Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. (Liber Iob 19, 17)
