Gefunden 1481 Ergebnisse für: Mea
Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. (Evangelium secundum Marcum 8, 38)
Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. (Evangelium secundum Marcum 9, 23)
At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. (Evangelium secundum Marcum 10, 20)
sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. (Evangelium secundum Marcum 10, 40)
et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. (Evangelium secundum Marcum 11, 17)
Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Marcum 13, 31)
et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? (Evangelium secundum Marcum 14, 14)
Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. (Evangelium secundum Marcum 14, 34)
Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: (Evangelium secundum Lucam 1, 13)
Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. (Evangelium secundum Lucam 1, 18)
Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 30)
Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum: (Evangelium secundum Lucam 1, 46)
