Gefunden 188 Ergebnisse für: Martyrium Fide Virtute
cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. (Epistula ad Galatas 3, 7)
Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. (Epistula ad Galatas 3, 8)
Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. (Epistula ad Galatas 3, 9)
Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. (Epistula ad Galatas 3, 11)
Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. (Epistula ad Galatas 3, 12)
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)
Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. (Epistula ad Galatas 3, 24)
Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)
ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, (Epistula ad Ephesios 3, 16)
Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Ephesios 6, 23)
et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide, (Epistula ad Philippenses 3, 9)
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, (Epistula ad Colossenses 1, 11)