Gefunden 1119 Ergebnisse für: Mar
Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. (Evangelium secundum Lucam 24, 10)
Oportebat autem eum transire per Samariam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 4)
Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. (Evangelium secundum Ioannem 4, 5)
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. (Evangelium secundum Ioannem 4, 7)
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 9)
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. (Evangelium secundum Ioannem 4, 40)
Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: (Evangelium secundum Ioannem 6, 1)
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)
Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)